monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII

1 Hoc responso promissionis accepto migravit Abraham et mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, quae erat Chebron. Deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant, cum quinque reges adversus quattuor bellum gererent et victis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberavit eum Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo vernaculis suis et victoriam fecit regibus Sodomorum nihilque spoliorum auferre voluit, cum rex cui vicerat obtulisset.
2 Sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam vero negant, multa et magna conscripta sunt. Ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum, impleturque illud, quod longe post hoc factum per prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc venturus in carne: "Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech;" non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus, quae illis umbris praenotabantur.